monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.253 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 14
Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Sciens complenda esse omnia quae petebat, partem secundae sectionis ingreditur: gratias agens quod vindicatus sit de inimicis suis, dum adhuc nullatenus exstitissent. Haec figura dicitur prolepsis, Latine praeoccupatio, quando res secuturae pro praeteritis ponuntur. Sed discutiamus quid sibi velit dispositio ista verborum, Benedictus Dominus, quoniam exaudivit; qui est utique, etsi non exaudiat, benedictus. Sed benedictum proprie dicimus, cui gratias agimus, id est quando illi benedicimus. Apte ergo positum est, benedictus, qui exaudire dignatus est.