monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 9
Ne simul tradas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Quia moriturum se noverat, merito petebat ne inferis tradita eius anima cum peccatoribus misceretur, aut cum operantibus iniquitatem haberet aliquam portionem. Sed omnino salutariter ista discretio ab illo petitur, ut nostra spes ad vota talia concitetur; quod revera implens, hominem a se fieri deprecatur alienum. Ubi sunt illi qui Christum putant animam non habuisse? Sed haec mihi videntur aut non legere, aut quae legerint omnimodis oblivisci.