monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.781 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 8
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Tempus significat sacratissimae passionis, et orat ut eius audiatur oratio, quod fecit antequam traderetur; relictis enim discipulis secessit et oravit dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis . Quod autem dicit, ad templum sanctum, ut mihi videtur, illam consuetudinem Hebraei populi fortasse mavult intelligi, cui praeceptum fuerat ut in qualibet esset positus regione, ad illam partem semper oraret ubi Ierusalem noverat constitutam; sicut et Danielem apud Babylonem tertio in die legimus effecisse; quod necesse erat Christum Dominum facere, qui non venerat legem solvere, sed implere . Sive ad templum sanctum, ad coelum vult intelligi, quod orantes homines facere consueverunt. Nam desiderium postulantium est, ut licet ubique Deum esse non ambigant, de coelo sibi auxilium venire confidant. Unde et in Dominica oratione dicimus: Pater noster, qui es in coelis . Non est ergo absurdum templum accipi coelum, quoniam Domini sedes divina lectione monstratur.