monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 7
Et similis ero descendentibus in lacum. Id est, si silueris, ero similis in mundi huius profunditate versantibus. Lacus enim quidam hoc saeculum est, qui quasi delectabilis ac tranquillus creditur, sed quas profunditates et mersuras habeat ignoratur. Lacus quippe dicitur, quod sub ipso terra lateat. Precatur ergo humanitas Verbi, ne similis esset hominibus caeteris: quia etsi communem conditionem carnis assumpsit, excellentiam tamen omnium creaturarum Deo unita promeruit; de qua dicit Apostolus: Cui autem aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Sive lacum sepulcrum dicit, ubi peracta passione repositus est.