monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 19
Consideremus qualem nobis formam vitae religiosus iste tradiderit. Dicit enim ideo se hic vitasse pessimos, ne in iudicio Domini cum malis possit esse sociatus, admonens ut iniquorum consortia fugientes, fidelibus Christi spirituali semper charitate iungamur, quia ex diutina hominum conversatione, morum semper contranimus qualitatem. Hoc enim et sextus psalmus admonet, cum dicit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ; hoc et decimus septimus qui ait: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris . Revera ut cognosceretur ingens malum, quod tam crebro monebatur esse fugiendum. Quapropter studiose quaeramus gloriosum nimis aptumque collegium, quod nos virtutibus erudiat, et desiderio divinae charitatis accendat, ne in retributione malorum merito iungamur pessimis, qui collegium hic habere voluimus cum malignis. Quod si diligentius perscrutemur, nec quantitas ipsius numeri vacat. Nam quinque porticus fuisse Salomonis, in quibus periclitantium turba languebat, evangelica nobis designat auctoritas . Qui calculus quinquies in se reductus, in vicesima quinta summa progreditur, ut sic corda fidelium psalmi istius abysso recreentur, sicut in illis porticibus iacentium probaticae piscinae lavacro aegra corpora sanabantur.