monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 17
Pes enim meus stetit in via recta; in ecclesiis benedicam Dominum. Inter concutientes haereses et mundi graviter saevientes angustias, hoc bene vir catholicus profitetur, quia pes eius immobilis perduravit; qui licet importunis tribulationibus fluctuet, in parte fidei nescit quibuslibet necessitatibus commoveri. Possunt enim tales, et his similes hoc dicere, de quibus ipse Dominus testimonium perhibet, ut est illud: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal . In via recta, id est in mandatis tuis, quae recta sunt, et rectos faciunt obedientes. Nam quoties plurali numero dicuntur ecclesiae, mundi istius Christiani populi significantur, qui de diversis gentibus probantur esse collecti. Futura est enim una et perfecta Ierusalem, quae malorum sequestratione purgabitur. Dicit ergo beatus iste quem diximus, non in Ecclesia, sed in ecclesiis se Domino cantaturum, quia per universum mundum nomen constat esse catholicum.