monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 30 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 15
In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Exponit qui sunt viri sanguinum, in quorum consuetudine videmus esse nequissimas actiones. Manus enim nostrae significant generales operationes, quas gerimus in hac luce degentes. Hic dextera specialiter iudicis venalitatem pronuntiat, quam ideo dicit repletam esse muneribus: quod multarum pecuniarum oblatione gravata sit. Et considera quod haec accipientes iudices universaliter exsecratur. Nam et qui iustitiam vendit, muneribus dexteram replet; et qui nocentes absolvit, idem suam dexteram munerum acceptione complevit. Sic utrumque, ut arbitror, ad virum sanguinum congruenter aptandum est.