monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 14
Ne simul perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Iuste rogat ne cum impiis anima eius pereat in futuro iudicio, cum quibus hic communem non habuit actionem. Merito enim ab eis ibi se sequestrari petiit, a quibus hic se ipse divisit. Sanguinum enim viri sunt, qui carnaliter vivunt, et nulla iussa coelestia concupiscunt. Pereunt ergo tales de futura Ierusalem, qui pro sua impietate damnandi sunt.