monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 13
Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Beatissimus ille quem diximus, secundum modum orationis ingreditur, supplicans ut, cum decorem domus Domini dilexerit, illis qui ab eodem alieni sunt nullatenus misceatur, sed in eius Ecclesia perseveret. Decorem domus dicit, non pulchritudinem parietum aut ministeriorum pretiosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, in quibus cuncta gaudet Ecclesia, id est, in psalmorum iubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi humillima devotione. Prius enim de universali dixit Ecclesia, nunc venit ad sanctos, in quibus gloria Dei habitare cognoscitur: de quibus Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos . Dicendo enim habitationis locum, humani pectoris significavit arcanum; mirabiliter subiungens, gloriae tuae, quia ubicunque habitat, gloria est. Gloriosum enim efficit quidquid inhabitare dignatur, et ab hospitis merito crescit hospitii magnitudo.