monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 11
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumibo altare tuum, Domine. Potest talia loqui, qui caput suum sequitur Christum, qui terrena despicit, et coelestia concupiscit, sicut Apostolus ait: Nostra autem conversatio in coelis est . Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Et bene addidit, inter innocentes, quia possunt lavare manus etiam qui nocentes sunt, sicut fecit Pontius Pilatus , qui dum animam suam nefanda Domini traditione pollueret, manus suas saeculi istius liquore mundabat. Sed spiritualiter manus lavat quisquis actus suos lacrymabili satisfactione diluerit. Circumibo vero dixit, id est frequenter iterabo, ut assiduitatem sanctissimae devotionis ostenderet. Altare enim ab altitudine dictum est, quasi altae arae, ubi Domino sacrificatur, ut conspectibus populorum misericordiae ipsius dona pandantur.