monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 10
Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Minus fuerat sancto viro malum vitasse concilium, nisi et congregationem odisset omnimodis subdolorum. Odium enim significat divisionem, sicut est in amore collegium. Et cum superius se dixerit in vanitatis concilio non sedisse, modo se profitetur cum impiis non sedere. Utrumque quidem erat omnino deserendum. Sed alii sunt vani, alii impii. Vani sunt qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua tempus narratione consumunt. Impii autem, haeretici, qui quaestionibus perfidis Scripturas divinas depravare contendunt, sicut Petrus apostolus ait: Depravantes eas ad suum interitum et perditionem . Hos ergo utrosque iure monet esse fugiendos, quia illi superfluitates diligunt, isti tela perversitatis infigunt.