monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 9
Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Complacuisse se Domino egregia nimis narratione declarat. Innocentiam quippe suam nititur ostendere, duobus versibus refugiendo quae prava sunt; aliis vero duobus agendo quae recta sunt. Quod argumentum in topicis dicitur ex contrariis. Concilium enim vanitatis, et congregatio innocentium omnino contraria sunt. Enumerat enim nunc quae, Domino largiente, peregerit, unde se complacuisse testatus est. Non sedit in concilio vanitatis, qui tractatibus iniquorum nulla consilii sui participatione consentit. Fieri enim potest ut homo sanctus casu aliquo ad concilium veniat iniquorum, ubi vel incongrua vel vana referuntur. Sed dum talia cognoverit, neque cum eis sedet, neque delectatione aliqua commoratur, sed pravum studium aut dissuadet, aut deserit. Quapropter cum se prius negasset sedisse cum malis, modo se profitetur non introisse cum pessimis. Ante enim tractatum ipsorum vitavit, post et facta deseruit. Introitus est enim ad scelus, cum fieri aliquid audacter incipitur. Introitus enim initium significat operationis, quod vir sanctus a sua conscientia profitetur alienum.