monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 8
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Hoc erat unde tentationum pericula non timebat, quia misericordiam eius non poterat oblivisci. Iugiter enim sibi subveniri facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit. Qua de re etiam Domino complacuisse se dicit. Complacere est autem cum sanctis Domini aeternam gratiam promereri. In veritate, id est in Christo tuo, qui ait: Ego sum via, veritas et vita . Aliter enim Patri non potest complacere, nisi qui tali fuerit credulitate firmatus.