monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 7
Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Proba et tenta, non praesumptive dicitur, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando ille perscrutatur et tentat, facit nos peccatum intelligere nostrum, et ad fructum poenitentiae pervenire. Alioquin si nulla nos in hoc saeculo adversitate commoneat, sub neglecto relinquimus ea pro quibus satisfacere deberemus. Ipse enim subsequenter exponit, cur se probari et tentari desideraret, utique ut urerentur renes et cor eius; quatenus delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur, qui more fornacium, vitiorum sordes absumens, animas hominum ad emundationem perfectissimi decoris adducit. Perscrutandum est autem cur hic petat se debere tentari, cum in evangelica oratione sit positum: Ne inducas nos in tentationem . Duae sunt igitur tentationes: una Domini, qua bonos tentat, ut eos competenter erudiat, sicut legitur in Genesi: Tentavit Dominus Abraham ; vel illud quod dicit Moyses: Tentat vos Dominus Deus vester . Altera vero diaboli est, quae semper ducit ad mortem: de qua precamur ne in eius partes caecis mentibus inducamur. Bene ergo propheta petit dicens: Proba me, Domine, et tenta me, in ista parte quae Domini est, ut non in illam tentationem diabolicam induceretur; ubi sequitur: Sed libera nos a malo , id est ab ipso diabolo.