monumenta.ch > Hieronymus > csg48.60 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 6
Vers. 1. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum; et in Domino sperans non infirmabor. Periculosa quidem iudicii videtur esse petitio, sed sequestratio malorum, quae fit in examine Domini, cognoscitur a bene merito competenter optari. Quapropter non est hic detestabilis arrogantia meritorum, sed iusta petitio fideliter servientis, ut sequestretur a pessimis, ne cum malis habeat portionem. Postulat enim vir sanctus iudicia, quia certus erat de eius misericordia, sicut ait Apostolus: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex . In innocentia vero sua ingreditur, qui, sicut inferius dicit, sperat in Domino, nec de suis quidquam viribus, sed de divina largitate praesumit. Sequitur huius rei decora probatio, quia in Domino confidendo infirmatum se esse non asserit. Haec est enim innocentia, quam superius dixit, id est in Domini virtute confidere, ne possit eum aliqua peccatorum infirmitas ingravare.