monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 25, 2
Cum psalmus significet in actibus nostris convenientiam spiritualium rerum, David autem manu fortis atque desiderabilis, totus hic textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui Domino largiente diversorum laude meritorum in Ecclesia eius constanti animo perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sed tamen cum talis hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur.