monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 29
Audiamus quemadmodum adhuc in angustiis huius mundi posita, per totum psalmum ad liberatorem suum clamet Ecclesia; et desinamus tribulationes nostras impatienter ferre, cum ipsam matrem constet pro nobis gravissimas angustias sustinere. Portemus adversa, Domino iuvante, viriliter; speremus de eius pietate constanter, quia si nos in Sponsae partibus permanemus, Deo largiente, cum ipsa simul ad aeterna gaudia perveniemus. Numerus iste bis duodenus mysteria nobis superna declarat, quod viginti quatuor seniores indefessis vocibus, laudes Domino suavi modulatione concelebrent, commonens ut ad similitudinem eorum, et nos psalmum istum frequentata devotione cantemus.