monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 26
TAU. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine. Innocentes, quidam intelligunt parvulos sacro baptismate regeneratos, qui adhuc nullis mundanis conversationibus polluuntur, sed in ipsa sanctitate transeunt, quam suscipere meruerunt. Rectos autem illos accipi volunt, qui iam matura aetate conversi, divino munere a peccatorum sunt laqueis absoluti. Sed cum dixerimus Ecclesiam variis hominum moribus esse completam, quomodo hic dicit tantum, innocentes et recti adhaeserunt mihi, quasi et illos non habeat permixtos qui improbis moribus polluuntur? Sed considera pondus verbi istius, ut innocentes et rectos adhaesisse sibi dicat, tanquam illi fuerint sociati atque conglutinati, quod ab utraque parte morum probitas videtur efficere. Reliqui autem cum labore tolerati sunt potius quam adhaeserunt. Sustinui vero dicit, viriliter passa sum in hoc mundo frequentes angustias; sed una mihi fuit consolatio, te Dominum sustinere. Et inspice vim versus istius, quia innocentes et rectos ideo sibi adhaesisse dicit, quoniam sustinuit Dominum; alioquin non poterat tales amare, nisi et ipsa de tanta videretur firmitate praesumere.