monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 24
RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Dicendo, Respice inimicos meos, pro ipsis orat, ut redeant : quia quos ille respicit, sine dilatione convertit, sicut in Evangelio Petrum Dominus respexit ut fleret . Addidit causam qua perire non debeant: Quoniam multiplicati sunt. Pauci enim crederentur fortasse contemni, multorum vero perditio sine maximo dolore non poterat sustineri. Sequitur, quia odio iniquo oderunt me. Ecclesiam revera iniquo odio oderant, quia dum pro ipsis orationem funderet, illi tamen eam persequi nulla intermissione cessabant. Et ideo addidit odio iniquo, quia esse videtur et iustum, sicut et illud: Perfecto odio oderam illos .