monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 23
ZADE. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vide, id est propitius respice. Humilitas est autem Ecclesiae, quando indisciplinatos et pravos docendo sustinet, et tectos atque latentes patitur divino reservari iudicio. Labor enim ipsius est, quia multis persecutionibus multaque contentione fatigatur; et semper pravorum obiectionibus lacessita, nulla hic optatae pacis requie conquiescit. Merito ergo post tanta quae patitur, remitti sibi peccata omnia deprecatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementiam iudicis semper exspectat.