monumenta.ch > Hieronymus > csg75.54 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 21
AIN. Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Egregia sibi comparatione respondet, quia superius dixit, Oculi mei semper ad Dominum, nunc dicit, Respice in me, quemadmodum ego in te, et miserere mei. Nam qui ad illum semper respicit, exigit ut eum miseratus ipse respiciat. Addidit quoque misericordiae amplissimas causas, quando unicus plus amatur, pauperrimus plus doletur. Quod de persona Christiani populi convenienter dicit Ecclesia, qui unicus est ei, quia solus veracis fidei sacramenta custodit. Pauper, quoniam a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambitione refertus est.