monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 20
SAMECH. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Post antefata praemia beatorum, nunc contemplationem suam fuisse dicit semper ad Dominum. Pulcherrime autem cognoscitu haec facta diversitas. Solet enim qui ante pedes suos non intuetur, in laqueos irruere, aut in fovearum hiatus incidere. Hoc autem mirabiliter et veraciter dictum est, quia si caute ambulemus, pedesque nostros dirigamus, si ad Dominum iugiter oculos elevemus, quoniam ille respectus ab omni nos offensione reddit alienos