monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.47 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 19
NUN. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. In hoc versiculo diligenter credentium animos mentesque roboravit. Primo quia humana consuetudo mutabilis est, firmamentum eius Dominum dicit futurum, ut de se dubitare non debeat, cum tali promissione solidatur. Sed vide quod dicit timentibus eum. Ista enim superbis et audacibus non promittit. Et intuere quam vim habeant verba disposita. Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit. Secundum istud est amplectendum, nimisque necessarium, ut lex eius ipsius nobis munere declaretur, sine quo nec intelligere quidquam boni possumus, nec perficere laudanda praevalemus.