monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 18
MEM. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Quia iustis hominibus exutis corpore, non statim perfecta beatitudo datur, quae sanctis in resurrectione promittitur, animam tamen eius dicit in bonis posse remorari, quoniam etsi adhuc praemia illa suspensa sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ; modo tamen futuri praemii certissima spei delectatione pascuntur. Sequitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Istud iam futurum praemium absolute significat, quando semen eius, id est opera bona in aeterna securitate recipientur, et possessio eius nulla ulterius expulsione turbabitur. Qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur.