monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.165 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 16
CAPH. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; copiosum est enim. Hoc bene ad personam refertur Ecclesiae, cuius congregationem ex diversis peccatoribus constat evenisse. Propter nomen tuum, Domine: quia Iesus dicendus erat, quod lingua nostra Salvator interpretatur. Nomen siquidem ipsum salutis intelligitur esse professio. Sequitur, copiosum est enim, id est cui non possis parcere propter se, sed propter tui nominis sanctitatem. Sed dum copiosum dicitur peccatum, abundantissimum esse monstratur: quoniam cursu temporis semper augetur; et nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitate peccatur. Et memoria reconde quod Ecclesia dicit pro parte membrorum, copiosa sua esse peccata; ut qui se praedicant esse mundos, sicut Catharistae, intelligant se portionem cum sancta Ecclesia non habere.