monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 15
IOD. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Dum sint incomprehensibiles viae Domini, aptissime eas sub brevitate colligit. Quis enim opera eius enarrare sufficeret, quanta potentia coelestia terrenaque moderetur? Sed cum illae non potuissent enumerari, sufficienter comprehensum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, quia praevenit cuncta bonitate; veritas, quia omnia sub integritate diiudicat. Sed ne hoc putares communiter conferendum, sequitur, quibus possint talia convenire; scilicet, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Quando singulari numero dicitur Testamentum, aut Vetus significatur, aut Novum. Hic ergo Testamentum debemus accipere Novum; testimonia vero praecedentium dicta prophetarum, testes enim fuerunt sacrarum promissionum, quas Dominus adventus sui manifestatione complevit.