monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 13
HETH. Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuet delinquentibus in via. Dulcis est Dominus: quia dum cunctos beneficiis praeveniat, conversionem tamen delinquentis exspectat. Pluit enim super iustos et iniustos , vitam tribuens his qui merebantur exstingui. Merito ergo dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur: sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus . Dulcis enim dictus est ad similitudinem dulcium escarum, quibus maxime delectatur humanitas. Rectus est quando post frequentes increpationes et longissimas exspectationes obsistit malis, humiliat superbos et impios, ut tandem aliquando sapiant, et se errasse poeniteant. Quod autem legem statuit, utique dulcedinis et rectitudinis fuit; quando noluit errare quos maluit legis promulgatione corrigere. Sed ne quis hanc districtionem crederet ex asperitate venisse, consilium latae legis exponit, id est bonitatis et dulcedinis. In via, id est in praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur.