monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 12
Propter bonitatem tuam, Domine. Dicendo: Propter bonitatem tuam, Domine, fecit intelligi non propter meritum meum. Unde nulli fas est aliquando praesumere, nisi quem graviter contingit errare. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio: sed hic illa eius species est, quae significat id quod non dicit. Merito ergo illius bonitas veraciter praedicatur, de quo scriptum est: Nemo bonus, nisi solus Deus .