monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 11
ZAIN. Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris; secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Delictum quidam volunt levius esse quam peccatum, dictumque ab eo quod viam linquat aequitatis, non tamen in summa criminum pravitate versetur. Delictum est enim avidius cibum sumere, cachinno incompetenter resolvi, otiosis verbis operam dare, et caetera huiuscemodi, quae gravissima non videntur esse peccata, sed tamen constant esse prohibita. Iuventutem vero non tantum floridam aetatem posuit, sed praecipitationis audaciam, quae in illa aetate facillima est, dum calor animi modestiam conversationis excedit. Nam multi iuvenes morum gravitate maturi sunt; econtra quidam senes levitatis crimine maculantur. Ignorantiae autem dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus; damus plerumque ignari consilium, quod laedat alterum; damus velut pro remedio aegroto cibos qui vehementer affligant. Ipsam quoque legem frequenter offendimus ignorantes, quam non licet ignorari, dum eam voluerit Divinitas a generalitate cognosci semperque retineri. Alii autem dicunt delicta ignorantiae etiam ad parvulos pertinere, qui licet invalido sensu sopiti sint, tamen originali peccato probantur obnoxii. Petit ergo ut delicta iuventutis et ignorantiae ad vindictam reservare non velit, sed tanquam excidant illi, ita ad iudicium non patiatur adduci. Ideoque precatur Ecclesia ne delicta meminerit, sed potius memor sit eius secundum magnam misericordiam suam.