monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 10
HE. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. Venit ad secundum membrum, piissima humilitate sua petens, quatenus secundum consuetudinem eius, misericordiam Domini consequatur. Humano usu illi dicitur reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Nam qui sibi desiderat subveniri, largitorem beneficii putat oblitum, quando aliqua fuerit dilatione tardatus. Subiunxit, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. In his verbis praeclara nimis et regularis nobis relucere videtur sententia; quia nullus suis meritis ad eius gratiam venit. Dicendo enim misericordiae tuae, quae a saeculo sunt, semper Dominum misericordiarum approbat largitorem, qui non ante hominum merita suscipit, sed prius sua dona concedit. Omnes quidem haereses detestabili cogitatione repertae sunt: Pelagianum vero malum quam sit perniciosum, hinc datur intelligi, quod tanta cognoscitur assiduitate redargui. A saeculo dicit, cum coeperit esse saeculum, quando administrari coeptus est mundus. Saeculum est enim mundi ordo decurrens, qui ad futura tendens, praeterita deserit. Haec aliqui in hebdomadis similitudinem, septenis annis determinanda esse putaverunt. Alii enim saecula dicta esse voluerunt, quod in se iugiter revolvant tempora. Et ne distinctiones verborum praetermittere videamur, miserationes attinent ad operationes pias, misericordiae vero pertinent ad clementem naturam. Unde rogat ut utrarumque rerum suarum memor sit Dominus.