monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 9
DALETH. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die. Singulis sermonibus superiores sensus hic versus amplectitur. Dirige me ad vitam pertinet, doce ad scientiam. Sequitur, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die; perfecte breviterque nos imbuit. Duae siquidem res sunt quae bonos efficiunt Christianos: prima, ut Deum nobis salutarem credamus; secunda, ut sub totius vitae patientia retributionem ipsius exspectare debeamus. Tota die: ac si diceret, omni die, scilicet non interpolato tempore, sed continua vitae significatione prolatum est.