monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 8
GIMEL. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. Inter vias et semitas non parva distantia est. Vias enim dicimus, quas commeantium generaliter licentia pervagatur, quae dictae sunt a vehendo. Semitae vero sunt quae angusto calle diriguntur, nec vulgo notae sunt, sed occultis itineribus ambulantur. Dicta est enim semita, quasi semivia. Quapropter vias dicamus ad vitae ordinem pertinere, in quo ambulat et doctorum conversatio, et simplicium multitudo. Semitas autem legis intelligentiam debemus accipere, quae et paucis notae, et difficultate sui probantur angustae. Sequitur enim, edoce me; qui sermo non ad callem, sed ad legem magis noscitur pertinere