monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 7
BETH. Etenim universi qui sustinent te non confundentur; confundantur iniqui facientes vana. Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter sustinere; ut ille veniens in iudicio suo reddat quod devoti animus expetebat. Sic et alius psalmus dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum . Et respice quia per figuram anadiplosin, quae Latine dicitur congeminatio dictionis, sermonem geminat ad decorem. In superiore quidem psalmo in versibus facta est, hic autem in solis verbis est posita. Addidit, confundantur: ipsum verbum quod pro fidelibus in fine positum est, in parte iniquorum fecit initium; sed illic optatur ne veniat: hic petitur ut emergat. Facientes vana, id est quae a Domino probantur aliena. Vanum enim dicimus infructuosum atque vacuum.