monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 6
Vers. 1. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei. Levare dicimus, sursum erigere. Ergo de terrena conversatione, vitiisque carnalibus ad Deum dicit Ecclesiam levasse animam suam, ad contemplationem scilicet coelestium rerum, qua semper Dominum pius animus intuetur: quia facile humana despicit, qui divina conspexerit. Erubescere est autem repentina animi perturbatione confundi, subitoque aliud respicere quam credebatur evenire. Petit ergo ne minor efficiatur in conspectu eius, quae de ipsius pietate confisa est. Irrident vero inimici, quando iustorum confidentiam non vident esse completam, et si aliter cedat quam secuturum esse praedicebant. Sperat ergo mater Ecclesia, ut promissa sua praestet Dominus; quatenus adversarii, unde eam irridere possint, non habeant. Ridere enim plerumque benigni, irridere autem semper adversi est.