monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 2
Quoniam tituli verba iam nota sunt, et psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto descriptus est, de eius magis virtute dicendum est. Per totum igitur librum, duo istorum genera sunt psalmorum: unum quod integrum alphabetum continere monstratur, ut est centesimus decimus, centesimus undecimus, et centesimus decimus octavus, qui iustos, ut puto, indicant laudes Domini, ipso largiente, perfecta meritorum devotione cantare; ut fuit Nathanael, de quo Dominus dicit in Evangelio: Ecce vere Israelita in quo dolus non est ; et Ieremias propheta, de quo idem Dominus ait: De ventre matris tuae vocavi te, et in vulva sanctificavi te . Iob quoque similiter Domini voce laudatus est, ait enim: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir iustus et simplex et rectus, timens Deum, ac recedens a malo (Iob II, 3)? Et caeteri qui tantum ipsi soli Deo sunt noti. Sed cum ad eos perventum fuerit, evidentius explanabitur. Aliud genus est, quod subtractis quibusdam litteris, ostendit tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas, ut est praesens psalmus, trigesimus tertius, trigesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, de quibus suo loco latius distinctiusque dicetur. Nunc autem noverimus hunc sextam et decimam nonam litteras non habere; reliquas vero in textu Psalterii minio pingendas esse iudicavi, ne qua legentibus confusa nasceretur obscuritas. Hae autem alphabeti litterae, quae verba significent, Hieronymi Patris breviter labore collectae sunt; quod tamen Scripturis divinis non cognoscitur insuetum. Nam et Ieremias captivitatem Ierusalem quadruplici alphabeti lamentatione deflevit, docens litterarum sacramenta, etiam rerum nobis coelestium indicare mysteria.