monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 19
Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam; commonet enim, ut superstitionibus derelictis, vero et pio Domino fideliter serviatur. Quid enim iustius quam eum deserere qui nos in Adam fecit esse mortales? Quid beatius quam illum sequi qui humanum genus inflictam mortem fecit evadere? Sed praesta, Domine, ut qui portas misericordiae tuae lavacro sanctae regenerationis intravimus, nullis inde peccatis impellentibus exeamus. Numerus autem huius psalmi ad viginti tres litteras Latinorum fortasse pertineat, quae eloquentiae propriae dicta concludunt. Ut apud Hebraeos viginti duae, apud Latinos, unde nunc sermo est, viginti tres; apud Graecos viginti quatuor habeantur: tamen in unaquaque lingua comprehendenda competens adhibetur quantitas litterarum; sic et in isto psalmi calculo redolet beata perfectio.