monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 17
Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Hic etiam schema pulcherrimum factum est, quod apud Graecos dicitur anadiplosis, apud Latinos congeminatio dictionis, quae fit aut in versu, aut in repetitione verborum. Et quoniam eadem revoluta sunt, expositio superior et hic abunde sufficiat. Nam ut Iudaeos confunderet, magnificentiam Domini superius singillatim, ut competebat, exposuit; nunc autem breviter culmen totius laudis et veritatis adiecit; iam non solum fortem, non potentem, non in praelio magnum, sed Dominum ipsarum dicit esse virtutum. Rex autem est gloriae, qui facit se glorificantes utique gloriosos, sicut per Dominum dicitur: Glorificantes me ego glorificabo . Qui unicuique potestatem, virtutem caeteraque dona tribuit, ut vult. Gloria enim dicitur celebre praeconium, et frequentata laudatio. Sunt quidem, donante Domino, et angeli gloriosi, Potestates, Throni, Dominationes, et aliae potentissimae creaturae; sed nullus est Rex gloriae, nisi qui ipsas condidit et continet summitates. Stupenda laus, miranda conclusio! Nec potuit ab alio quidquam dignum dici, nisi ab ipso qui solus suam praevalet enarrare potentiam. Cognoscite, magistri saecularium litterarum, hinc schemata, hinc diversi generis argumenta, hinc definitiones, hinc disciplinarum omnium profluxisse doctrinas, quando in his litteris posita cognoscitis quae ante scholas vestras longe prius dicta fuisse sentitis.