monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 15
Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Interrogat propheta ad convincendam perfidiam Iudaeorum: Quis est iste Rex gloriae? Respondetur per tertiam speciem definitionis, quae Graece dicitur ποιότης, Latine qualitativa: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Quod si discutias, soli Christo probabitur convenire. Gloriosi enim possunt et terrarum principes dici: Rex gloriae nemo potest nisi solus Altissimus inveniri. Huic igitur interrogationi, sicut iam dictum est, subiuncta responsio est: ubi bene singulis verbis arguitur Iudaici populi nefanda praesumptio. Fortis enim contra illud dicitur, quia eum cum gladiis et fustibus tenendum esse putaverunt. Potens, quem illi quasi impotentem Pontio Pilato tradiderunt. Additum est quoque potens in praelio, ne illi in concertatione sua aliquid praevaluisse crederentur. Denique cum ad eum tenendum venissent, audierunt: Ego sum, et omnes, teste Ioanne Evangelista, retrorsum protinus corruerunt . Sic Dominus Salvator per virtutes suas nobis evidenter edictus est, ac si proprio vocabulo panderetur.