monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.43 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 14
Et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Contra portas mortis decenter portae aeternales sunt positae, ut istas caducas ostenderet, illas sine fine mansuras. Nam quod Adam diabolo faciente, legem transgrediendo perdidit, Dominus Christus legem complendo reparavit. Elevatae sunt enim portae aeternales, id est baptismatis gratia, chrismatis honor, praedicationis salus, caeteraque quae Christo Domino veniente concessa sunt. Merito autem appellatae sunt portae aeternales, per quas Rex gloriae dignatus est introire.