monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 13
Tollite portas, principes, vestras. Venit ad tertiam partem: ubi propheta, Christiana religione declarata, cum magna exsultatione imperat diversis errantibus, quatenus prioribus claustris congrua fide patefactis, ipsum regem Dominum in suis pectoribus admittere mereantur. Auferre enim praecipit portas mortis, quae a principe diabolo positae comprobantur. Quae ideo portae sunt appellatae, quia per ipsas transeunt homines sua facta portantes, et res victuales studiosissime deferentes.