monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 12
Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Iacob. Quia singulariter superius dixerat: Quis ascendet in montem Domini? Ne putares hoc ad Christum Dominum solummodo esse referendum, nunc et generationi Christianae hoc cognoscitur applicare. Nam cum dicit, Haec est, significat, talis est illa generatio quae Dominum requirit, id est quae sacri baptismatis fonte renascitur, et fidem suam pia operatione commendat. Sequitur, requirentium faciem Dei Iacob. Quid est hoc, quod et ipsum verbum repetit, et aliud subiunxit in fine? Prius dixerat generaliter quaerentium Dominum, qui se non ambiunt praeponi; sed suo ordine suoque fine contenti sunt, ut vel minimam partem in Christi regno mereantur accipere. Sed quia sunt et alii nimio fidei calore ferventes, qui operum bonitate nonnullis praeponi se volunt, addidit Dei Iacob; ut hoc in illis faciat quod in Iacob fecisse declaratur, qui posterius natus, primatum fratris senioris accepit.