monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 11
Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Praemisit pias observationes, nunc dicit et praemia. Accipiet benedictionem, non a quolibet alio, sed ab ipso Domino. Ipse benedicit qui iudicaturus est, ipse absolvit qui incommutabiliter damnare potuisset. Meritum ergo beneficii per magnitudinem voluit concedentis agnosci. Quod argumentum inter oratores dicitur a persona. Sequitur, misericordiam, ut illa benedictio non per merita, sed per indulgentiam Domini venisse videatur. Nullus quippe hominum est qui sibi misereri non egeat. Donantur delicta, ut veniat corona; sicut dari non potest libertas, nisi prius servitus fuerit absoluta. Salutaris ergo noster est Dominus Christus, a quo et beatitudo tribuitur, et peccata laxantur. Nec moveat quod prius dixit, Hic accipiet benedictionem a Domino; et postea subiunxit, et misericordiam a Deo salutari suo: dum in ordine rerum primo parcat peccatis nostris, et postea benedictionis ipsius munera subsequantur. Hoc enim frequenter invenis esse variatum, ut primo misericordia ponatur; ut est illud, Deus misereatur nobis et benedicat nos ; iterumque convertit: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quando promimus ordine converso sententiam.