monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 10
Vers. 5. Nec iuravit in dolo proximo suo. Dicendo in dolo, videtur sacramenta permisisse simplicia; scriptum est enim: Iuravit Dominus et non poenitebit eum : legimus etiam patriarchas iurasse sanctissimos. Et quare dicit in Evangelio: Non iurabis neque per coelum, neque per terram ? etc. Veraciter iurare in Veteri Testamento prohibitum quidem non est; sed quia humano generi de infirmitate mentis frequenter nascitur causa periurii, in Novo Testamento utilius dicit esse omnimodis non iurandum, sicut et alia similia quae non contraria, sed cognoscimus cautiora. In Evangelio quippe ipse Dominus ait: Dictum est antiquis, Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo . Per dolum itaque iurat quisquis aliter facturus est quam promittit: credens periurium non esse, decepisse nequiter credentis errorem.