monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 9
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. Ista est exspectata responsio: Innocens manibus et mundo corde, id est cuius operatio neminem laedit, sed quantum potest adiuvare contendit. Et ne putares posse sufficere innocens manibus, addidit et mundo corde; quia frequenter disponimus laedere, sed iuvamus nolentes; et iterum bona volumus, sed ab eorum operatione cessamus. Ideoque non dicit, illuc ascendere, nisi in quo utraque potuerint inveniri. In vano vero accipit animam suam, qui putat desideranda quae sunt vel transitoria vel caduca. Ille autem in vano non accepit, qui se novit ad Divinitatis intelligentiam fuisse procreatum, ad legem Domini custodiendam, ad cogitationes vitae aeternae, et quidquid potest supernam gratiam promereri.