monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.8 r > bsbClm6224.444 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 8
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Postquam docuit breviter universa Domini esse quae condidit, nunc per interrogationem, secundam ingreditur partem, respondens quales esse debeant qui se ipsius desiderant nuncupare. Quae figura dicitur exetasmos, id est exquisitio, cum res complures divisas cum interrogatione exquirentes, singulis quae conveniunt applicamus. Praemittit ergo interrogationes, ut apta responsio subsequatur. Quis ascendet? Quia dicturus erat montem, id est iustitiam caeterasque virtutes, ad quas magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. Sed postquam dixit, Quis ascendet, nunc dicit, stabit, quia multo utilius est in sancto loco stare quam ad eius fastigium pervenire.