monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 7
Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Quid est super maria fundare, nisi supra vitiorum huius saeculi tremulos fluctus Ecclesiam firmissima credulitate solidare, ut anchora fidei fundata, procellas cuiuslibet periculi non pavescat? Unde et Apostolus dicit: Quam sicut anchoram habemus animae tutam atque fixam . Simili modo et super flumina dicit esse praeparatam, quoniam ad voluntates turbulentas persecutorum aptatam constat Ecclesiam; ut ei pravae voluntates nocere non valeant, quamvis contra eam insana mentium praecipitatione consurgant.