monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 6
Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Quamvis terram et in bono et in malo poni saepe noverimus, hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem. Et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum Christi. Sequitur, et plenitudo eius, id est multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquam fortasse regionem, nunc dicit, orbis terrarum, hoc est universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero quod dicit, qui habitant in ea; id est, non qui conveniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est, quod mutabilitati non convenit. Sed ille solus Ecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat; sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae .