monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.227 v > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 17
Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Finis iste pendet de superioribus dictis. Ideo enim illa professus est sibi esse concessa, ut ad habitandum in domo eius gloriae perveniret. Ipsa est enim bonorum omnium completiva perfectio, sicut in alio psalmo dicit: Beati qui habitant in domo tua! in saecula saeculorum laudabunt te . Domus quippe Domini futuram significat Ierusalem, quae in longitudinem dierum sine ambiguitate consistit. Ipsa est enim beatitudo perpetua, et sine fine laetitia. Memento autem quod in priore versu psalmi huius, id est Dominus regit me, et nihil mihi deerit, breviter dixit, quod in subsequentibus latius enumeravit. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum succincte ea quae sunt effusius dicenda perstringit. In hoc autem versu finali, id est, Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum, epiphonema, id est acclamatio, nobilissima nimis figura posita est, quae post narratas res breviter cum acclamatione prorumpit, post omnia desinens in exaggeratissimam summitatem. Sic psalmi istius principia, media, et finis, decora diversorum schematum luce radiantur.