monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 14
Impinguasti in oleo caput meum. Octava ponitur munificentia. Caput fidelium Christus est Dominus, qui recte dicitur impinguatus in oleo, quoniam nulla siccitate peccatoris exaruit. Caput ergo suum in oleo asserit impinguatum, videlicet unde caetera membra laetarentur. Sed quid est hoc, quod species ipsa benedictionis sanctae frequenter adhibetur, unxit prophetas, consecravit reges? Non immerito, quoniam arbor ipsa pacis etiam praestabat indicium, quod eius specialiter munus noscitur esse divinum: liquor arboreus, pinguedo laetificans, magnarum gratia dignitatum, cuius folia in viriditatis suae pulchritudine perseverant. Haec etiam Noe per columbam nuntiavit terris redditam sospitatem , ut merito tantae benedictionis capax esse videatur, quae fructus sui magno decore simul et utilitate perfruitur. De ipso enim et alius psalmus dicit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis