monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 13
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Septimae gratulationis numerus adhibetur, cum dicit: Parasti in conspectu meo, id est praedestinasti altare sanctum, quod cuncta videt Ecclesia, quod circumdat populus Christianus. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. Ecclesiae vero mensa est beata convivatio, epulatio felix, saturitas fidei, esca coelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua perversitate demersi, Ecclesiam Dei suo graviter errore contristant: de quibus Apostolus dicit: Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini ; datum scilicet ad remissionem peccatorum, et vitam perpetuam possidendam. Memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur; sicut dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum .